Psalms 32

1psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio va 2confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi va 3cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione va 4quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide va 5diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra va 6verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum va 7congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos va 8timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem va 9quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt va 10Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum va 11consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem va 12beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi va 13de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum va 14de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram va 15qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum va 16non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae va 17fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur va 18ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius va 19ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame va 20anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est va 21quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus va 22fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te

va

Copyright information for VulgJ